monumenta.ch > Hieronymus > Pentateuch
>>> Hieronymus, Prologi, PRAEFATIO SANCTI HIERONYMI IN LIBRO IOSUE

PROLOGUS SANCTI HIERONYMI PRESBYTERI IN PENTATEUCHO

1 Desiderii mei desideratas accepi epistulas, qui quodam praesagio futurorum cum Danihele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in latinam linguam de hebraeo sermone Pentateuchum nostrorum auribus traderem. Periculosum opus certe, obtrectatorum latratibus patens, qui me adserunt in Septuaginta interpretum suggillationem nova pro veteribus cudere, ita ingenium quasi vinum probantes, cum ego saepissime testatus sim me pro virili portione in tabernaculum Dei offerre quae possim, nec opes alterius aliorum paupertate foedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antiquae translationem Theodotionis miscuit, asterisco et obelo, id est stella et veru, opus omne distinguens, dum aut inlucescere facit quae minus ante fuerant aut superflua quaeque iugulat et confodit, maximeque Evangelistarum et Apostolorum auctoritas, in quibus multa de Veteri Testamento legimus quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud: "Ex Aegypto vocavi filium meum", et: "Quoniam Nazareus vocabitur", et: "Videbunt in quem conpunxerunt", et: "Flumina de ventre eius fluent aquae vivae", et: "Quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus diligentibus se", et multa alia quae proprium συνταγμα desiderant. Interrogemus ergo eos ubi haec scripta sint, et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Osee, secundum in Isaia, tertium in Zaccharia, quartum in Proverbiis, quintum aeque in Isaia; quod multi ignorantes apocriforum deliramenta sectantur et hiberas nenias libris authenticis praeferunt. Causas erroris non est meum exponere. Iudaei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomeus, unius dei cultor, etiam apud Hebraeos duplicem divinitatem deprehenderet, quos maximi idcirco faciebat, quia in Platonis dogma cadere videbantur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae mendacio suo extruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristheus eiusdem Ptolomei υπερασπιστης et multo post tempore Iosepphus nihil tale rettulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem: ibi spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia ea quae intellegit transfert; nisi forte putandus est Tullius Oeconomicum Xenofontis et Platonis Protagoram et Demosthenis Pro Ctesifonte afflatus rethorico spiritu transtulisse, aut aliter de hisdem libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hii scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? Damnamus veteres? Minime; sed post priorum studia in domo Domini quod possumus laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi et quod nesciebant dubiis protulere sententiis, nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam historiam scribimus; aliter enim audita, aliter visa narrantur: quod melius intellegimus, melius et proferimus. Audi igitur, aemule, obtrectator ausculta: non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos praefero. Per istorum os mihi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritalia charismata positos lego, in quibus ultimum paene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? Quid inperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebraeos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria latina quam graeca, graeca quam hebraea! Verum haec contra invidos. Nunc te precor, Desideri carissime, ut qui tantum opus me subire fecisti et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in latinum eos transferre sermonem.



>>> Hieronymus, Prologi, PRAEFATIO SANCTI HIERONYMI IN LIBRO IOSUE
monumenta.ch > Hieronymus > Pentateuch